XII
Iem duodecim annos natus est. difficile erat cum eo in eadem domo vivere, qui morosus et inconstans esset. cibi aviditas tanta eius erat, et me totiens iubebat desinere sibi molestias afferre ut Attico consuluerim: āTaenia inest ei, putanā?ā quam rem Atticus negavit. Iemem enim pubescere. me oportere eum patienter et aequo animo ferre, et quam minime vexare.
Iem sic paucis septimanis se mutaverat. Dominae Silvanae corpus nuperrime humatum est: cum apud illam recitandum erat eo tempore mecum sociari satis placuerat. una nocte alienos Iem mores adeptus esse visus est, quos me sequi cogebat. nonnumquam pol mihi imperare audebat quid me facere oporteret. post altercationem quandam vociferatus est: āTempus est tibi te puellaribus moribus studere et pudicitia uti.ā tum in lacrimas ii, et ad Calpurniam fugi.
āNe nimium te angas de Domino Iemeāā ita coepit.
āEnimvero dominum dixisti?ā
āIta vero. Dominus modo Iem factus est.ā
āNon tantus natu est. deest qui eum pulset: ego ad pulsandum nimis parva sum. quid quaeris?ā
Calpurnia, āDulcissima mea,ā inquit, āquantum ad me, fieri non potest aliter quin Dominus Iem pubescat. solum esse saepius eum iuvabit, ut agat quidquid pueri adulescentes agere soleant, itaque tibi licebit ad culinam venire si quando te desolatam esse senties. nos hic multa agenda inveniemus.ā
Initium illius aestatis mihi bona augurabatur: Iemi liceat libita sua exercere; Calpurniam enim mihi satis placituram, dum Dill veniret. quae laeta esse videbatur cum in culina apparebam, et spectando artem quandam inesse credebam, si qua puella esse optaret.
Aestas tamen advenit et Dill non aderat. accepi ab eo litteras et imaginem photographicam. in litteris scripsit se novum habere patrem cuius imago inclusa esset, et Meridiani sibi manendum esse quod naviculam piscatoriam una aedificare destinarent. patrem suum iurisconsultum esse Attico similem, sed Attico multo natu minorem. Dillonis pater novus vultum praestabat suavem, quam ob rem quod Dill eum ceperat delectabar, sed aegritudine quadam oppressa sum. Dill in fine epistulae dixit se in aeternum me amaturum esse, et me bono esse animo iussit, se enim venturum ut me uxorem duceret simulac satis pecuniae collegisset, itaque me precari ut sibi scriberem.
quod sponsum constantem habebam absentia eius vix mihi compensabatur. numquam prius hoc modo de tempore aestivo meditata eram, sed mihi aestas posita est in his ac talibus rebus: mente perspicio Dillonem ad piscinam sedere linum fumantem; Dillonis oculos micare propter consilia nodosa quibus Boum Radleium exire coacturus esset; Dillonem ignaro Ieme me summa celeritate amplecti ac suaviari; desiderium illud quod inter nos aliquando sentire sentiremus. cum eo vita erat mediocris; sine eo intolerabilis. tristis manebam duos dies.
Praeterea decurionibus ad necessitatem improvisam in civitatis curiam vocatis, Atticus duas septimanas aberat. Gubernator studebat ut lepadas aliquas eraderet quae in alveo rei publicae haerebant; Birminghamiae cessationes operis et obsessiones officinarum erant; in urbibus ordines eorum qui ad panem emendum esurientes opperiebantur longiores fiebant; homines qui in agris vivebant pauperiores fiebant. quae tamen res a re nostra longe remotae sunt.
Mirum erat quodam die mane videre imaginem satiricam in ephemeride Montgomery Advertiser. sub imagine titulus erat, āFringilla Maicomensis.ā Atticus depictus est pedibus nudis et bracis curtatis ad mensam catenatus: in tabella diligenter scribebat dum puellae aliquae nugaces ad eum āAtatatae!ā clamant.
Iem ut mihi rem explicaret, āImago honorifica est,ā inquit. āille tempus degit in rebus faciendis quae nisi quis facere voluisset numquam factae essent.ā
āEho? quid dicis?ā
Cum moribus novis illis, Iem gestum nescioquem philosophi adeptus erat, quo me ad insaniam adigebat.
āO mea levis Scytha, res non dissimilis est pagorum et talium rerum ordinationi vectigali. id quod viris plerisque modo frigidum est.ā
āQuomodo novisti?ā
āAgedum, me solum relinque. ephemeridem lego.ā
Quod voluit accepit. ad culinam abii.
Dum putamina pisorum detrahit, Calpurnia subito, āQuid de vestra ecclesia hac Dominica faciam?ā
āNihil, me vide. Atticus offertorium nobis reliquit.ā
Calpurnia oculos semiapertos praebuit, et intellegere potui quae in animo haberet. āCalla,ā inquam, āscis nos nos bene gesturos. multos annos in ecclesia nihil mali egimus.ā
Calpurnia evidenter meminerat Dominicam unam praeclaram. dies illa pluviosa erat cum nos et sine patre et sine litteratore relicti eramus. nullo impediente, pueri Eunicen Annam Simpson ad sellam alligatam in loco fornacis posuerunt. eius immemores in ecclesiam sursum processimus, et sermonem tacite audiebamus cum fragores horrendi e fistulis calefactoriis edebantur, quem strepitum usque audiebamus dum aliquis rem investigavit et Eunicen Annam extraxit dicentem se non iam Shadrach agere velle. Iemem enim Fringillam sibi dixisse non fore ut combureretur si fidei satis haberet, se tamen multum aestuavisse.
āPorro haec non est prima occasio, qua Atticus nos solos reliquit.ā ita questa sum.
āVerumtamen pro certo habet litteratorem tuum adfuturum. quod hac occasione dicere eum non audiviāsane oblitus est, credo.ā Calpurnia caput scabebat. subito risit. āvelisne mecum ad ecclesiam cras ire, tu cum Domino Ieme?ā
āRe vera?ā
āQuid respondes?ā Calpurnia ridebat.
Si illa me prius umquam in lavabro aspere lavavit, quanto asperius illo die Saturni me lavandam curavit! me totum corpus bis sapone perluere coegit, aquam novam in balneum ad lavationem utramque traxit, caput meum in pelvem trusum et sapone duro Octagon et sapone dulci Castellano detersit. Iemi multos annos confisa erat, sed ea nocte secretum eius invasit et iram excitavit: āNonne alicui est lavari in his aedibus, nisi cuncta familia eum inspicit?ā
Postridie vestem nostram inspicere primo mane coepit, id quod e more non erat. cum Calpurnia apud nos per noctem manebat, in culina in lecto temporario dormiebat. quod lectum eo die vestimentis Dominicae nostris stratum est.
Stolam meam adeo amylaverat ut mihi sedenti velut tentorium floreret. castulam me gerere coegit et cingillum puniceum circum medium corpus meum involvit. socculos meos qui ex corio patenti facti nigri et nitidi erant crustulo frigido tersit dum faciem suam velut in speculo videret.
āQuasi pompae Saturnali adfuturi essemus,ā inquit Iem. āqua ratione haec omnia facis, Calla?ā
āNe quis dicat me pueros meos non curare,ā ait mussitans. āDomine Iem, nullo modo focale istud cum vestimento isto gerere potes. viride est.ā
āQuid iam?ā
āVestimentum caeruleumāst. nonne perspicis?ā
āHa he he!ā inquam cum ululatu. āIem ad colores caecus est.ā
Iratus erat et erubuit, sed Calpurnia, āOmittite haec, precor. eundum est ad Primam Emptam cum vultu hilari atque laeto.ā
Ecclesia Prima Empta Africana Methodista Episcopalis in Colonia sita est, extra fines municipii meridionales trans callem quae ad molam veterem serratoriam ducebat. aedificium erat antiquum ligneis formis constructum cuius pigmentum e parietibus iamdudum recedebat. sola erat ecclesia quae Maicomi turrem et tintinnabula praestabat. Prima Empta appellata est quod prima mercede a servis liberatis empta erat. Afri ibi Deum colebant Dominicis diebus, diebus profestis homines albi alea ibidem ludebant.
Area ecclesiae durissima erat quasi lateribus coctis strata aeque ac coemeterium vicinum. si quis siccis temporibus mortuus est, cadaver glacie multa obducebatur dum terra imbribus putrescebat. nonnulla sepulcra lapide putri signata sunt; recentiora vitreis fragmentis multicoloribus designata sunt vel ampullis Cocacolae fractis. harundines fulgurales quae nonnulla sepulcra custodiebant mortuos indicabant qui inquieti dormiebant; cerei semiustulati ad infantum sepulcra stabant. coemeterium felix erat.
Nos aream intrantes odores dulces et amari Afrorum lautorum exceperunt: videlicet cum unguento capillari Hearts of Love, cum laserpicio, cum tabaco pulverizato, cum aqua Coloniensi Hoyts, cum tabaco ad manducandum parato Brownās Mule, cum mentha, cum talco syringa odorato.
Postquam me Iememque cum Calpurnia viderunt, viri pedem rettulerunt et petasos deposuerunt; mulieres manibus ad medium corpus compressis stabant: eadem quae honoris causa profestis diebus perficiebant. paulum diversi se moverunt, et viam angustam ad ecclesiae fores nobis aperuerunt. Calpurnia inter me et Iemem ambulans vicinis suis respondebat qui variis vestiti coloribus eam salutabant.
āQuid istuc est, Domna Calla?ā vox locuta est aliqua a tergo.
Manibus Calpurniae ad umeros nostros positis, constitimus et circumspeximus. in via contra nos erat homo Afra procerae staturae. pondus eius in altero pede erat; cubitum sinistrum ad coxendicem concavam tenebat et palma sursum versa digitum ad nos intendebat. caput eius globosum erat quasi glans plumbea; oculi formam amygdalarum nescioquo modo praestabant; nares compressae sunt et os ceu arcus Indicus curvum erat. procerissima esse videbatur, ad septem pedes, credo.
Sensi Calpurniam umerum meum manu premere. āQuid vis, Lula?ā inquit voce inusitata qualem numquam prius audiveram. locuta est tacite et cum fastidio.
āVelim noscere quor tu ducis albos pueros ad Nigram ecclesiam.ā
āOlli sunt mei comites,ā inquit Calpurnia. iterum vox eius mihi dispar sui visa est. loquebatur eodem modo ac alii qui aderant.
āHeia tu es comes mera, credo, apud Fringillas diebus profestis.ā
Per turbam murmures pervadebant. āNoli vexari,ā inquit Calpurnia mihi sibilans, sed rosae in petaso eius cum iracundia tremebant.
Cum Lula per tramitem ad nos veniret, Calpurnia, āSta ilico, Aethiopissa,ā inquit.
Lula constitit, sed āHem, pravum et pervorsumāst,ā inquit, āducere albos pueros hucāolli habent suam ecclesiam, nos nostram. scinā quam? haec ecclesia est nostra, Domna Calla.ā
Calpurnia āNonne Deus est idem?ā ait.
Iem āQuin domum eamus, Calla?ā inquit, āhic nos non accipiunt.ā
Mihi quoque visi sunt illi nos non accipere. sed eos ad nos pedem inferre potius sensi quam vidi. propius incedebant, ut credebam. sed cum ad Calpurniam spectarem, vegetis oculis laetior visa est. cum per tramitem iterum spectarem, Lula abierat. in eius loco nos stipabat coetus ingens Afrorum.
Unus e turba egressus est. erat Zebo, qui colluviem colligebat. āDomine Iem,ā inquit, ālaetissumi habemus vos omnes hic. nil curandumāst de Lula. percontumax est quod Reverendus Ficus minatuāst facere illa repraesentaret actionem gratiarum pro puerperio. iamdudum praebuit se tumultuosam. vivit ingenio suo, se gerit arroganter. nos laetissumi sumus quod vos habemus.ā
Quo dicto, Calpurnia nos ad ecclesiae fores duxit ubi Reverendus Ficus nos salutavit et ad subsellium primum duxit. Prima Empta lacunar non habuit, parsque interior sine pigmento erat. in parietibus lychni cerosini qui non accensi sunt de mutulis aeneis pendebant. scamna longa et pinea pro subselliis erant. ultra cathedram, quae rudis erat ac quernea, vexillum erat puniceum et sericum cui color paene exciderat, quod affirmabat Deum esse Amorem. quae res solum erat ecclesiae ornamentum praeter pictoris Holman Hunt picturam Lucem Mundi rota impressam. nusquam videres clavichordium, organum, hymnorum libros, programmata ecclesiastica: impedimenta quae in ecclesia quot Dominicis videbamus. intrinsecus sine lumine obscura erat ecclesia: primo humida et frigida videbatur, sed propter frequentiam hominum aridior et calidior lente facta est. flabellum vile et chartaceum in quo pictus est Hortus Gethsemane versicolor ad unamquamque sellam erat, beneficio tabernae ferrariae Tyndarei, qui praeconium ita facit: ātu nominas, nos vendimusā.
Calpurnia Iemi mihique signum dedit ut ad finem ordinis sederemus, et ipsa inter nos media sedit. e marsupio suo sudarium protulit, et nummulos quos in recessu eius vincti erant liberavit. decimam mihi dedit et Iemi decimam. hic āNostrum habemus offertorium,ā inquit susurrans. illa āIpsi retinete,ā inquit. ācomites mei estis.ā Iemis vultu breviter monstrabat se dubitare num fas esset suam decimam retinere, sed propter hum...